HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXVI: De morte Aaron

#Num. XX#Deut. X

Ibi locutus est Dominus ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populum suum. Non intrabit terram promissionis, eo quod incredulus fuit ori meo. Tolle Aaron, et filium ejus cum eo, et duces eos coram omni populo super montem Hor. Cum nudaveris patrem stola pontificali, indues ea Eleazarum, cui pontificatus accessit per aetatem, primogenito per ignem absumpto. Et fecit Moyses, quod praeceperat ei Dominus, et mortuus est Aaron in monte Hor. In Deuteronomio dicitur Mosara locus sepulturae Aaron, qui usque hodie monstratur in montis vertice. Populus vero flevit eum triginta diebus. Mortuus est autem quadragesimo anno egressionis, cum esset centum viginti trium annorum, eodem anno quo et Maria mense quinto qui et apud Hebraeos dicitur Sedebach, apud Romanos Augustus, prima die mensis secundum lunam.